[13]
At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus
contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur, tantusque
terror incidit eius exercitui, quod properans noctem diei coniunxerat neque
iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa
relinquerent, complures arma proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed
cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset,
perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non
deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna
tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni militum
centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat. Caesar
praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit castraque ad flumen
Apsum ponit in finibus Apolloniatium, ut bene meritae civitates tutae essent
praesidio, ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub
pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et
trans flumen Apsum positis castris eo copias omnes auxiliaque conduxit.
|