[15] Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad
Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra
earum regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare
tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi
potestas fiebat. Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum
necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita
ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore
accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae
naves, nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter
atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus
existimabant. Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cum
Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco
legatis; quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat:
velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius rei facultas detur.
Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant
ut sint indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid
Vibulli mandatis existimabatur.
|