[16]
Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates
et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur,erat
ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli
legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venisset,
evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is
iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex
aedilitate et praetura conceptas: ob eam causam
colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia
impedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem,
ut componeretur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam
habere, propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium
Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis
missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis.
Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri
noceret. Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
|