[20] Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa
debitorum suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris
urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de
solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore
auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui
his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non
possent, a quibus initium appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare
et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates
auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere
possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est?
Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis, ad quorum commodum
pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab hoc profectus initio, ne frustra
ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine
usuris creditae pecuniae solvantur.
|