[21] Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus,
et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore
lege duas promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus
donavit, aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C. Trebonium facto
et nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit. De quibus rebus Servilius
consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum
censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de
rostris deduxit. Ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad
Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo
nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis
gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum
ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum venisset, unoque
tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia
Neapoli visa, quae proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus
Capua et periculum veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco
habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese avertit.
|