[26] Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M.
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum
periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque
altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi,
Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum
iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque
praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et
perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat
praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi
fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset.
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo
naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus)
leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque
introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in
Africum se vertit.
|