[28] Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem
coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in
ancoris constiterunt. Has
scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi
praeerat, expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat et
incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera navis CCXX e legione
tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus CC. Hic cognosci licuit,
quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim
multitudine navium perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto,
nihil eis nocituros hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti
contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.
At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae
vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis
condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore
gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam
noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio
equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos
armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis
incolumes se ad nostros receperunt.
|