[30] Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter
secundum eas terra direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus
ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam
primum se cum Antonio coniungeret; Pompeius, ut venientibus in itinere se
opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset,eodemque die uterque
eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et
noctu, Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat
longius, adverso flumine, ut vado transire posset; Pompeius, quia expedito
itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit
atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias
collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo
occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur.
Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad
eum pervenit Caesar. Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur
exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum
pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.
|