[32] Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia
exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capita
singula servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostiaria,
frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius modo
rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur. Non
solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio
praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir
et civis optimus habebatur. Erat plena lictorum et imperiorum provincia,
differta praefectis atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suo etiam
privato compendio serviebant; dictitabant enim se domo patriaque expulsos
omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam
tegerent. Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque
accidere consuevit universis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem
diei donationem esse dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo biennio
multiplicatum est. Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae,
sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur,
mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria
fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.
|