[36]
Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum
ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est
adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium; nam plerumque
in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno
impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se
ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut simul
adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad
flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII
praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem
tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum
Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis
adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se
convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter
facere coepit. At Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M. Favonio,
Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine
auxilio Scipionis tenere posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio
iterque commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.
Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore,
ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis
viderentur. Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem
attulit.
|