[42] Pompeium interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non
potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet
navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit. Eo
partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus
regionibus, quas tenebat, comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri
existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni
litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia,
Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium
et L. Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis
certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit.
Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri
iussit. Id erat perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac
montuosa ac plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec
providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque
omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.
|