[44] Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat,
quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque
exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat,
nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum.
Relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles
occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias,
quam maxime posset, distineret; idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis
XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra
eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua
munitione providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum
adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne
quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi
operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio
minorem circuitum habebant. Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi
prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis
sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex
nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere
milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta
fecerant, quibus tela vitarent.
|