[45] In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur:
Caesar, ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos
colles quam maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia fiebant.
In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire
coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit
nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum
haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis
armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat;
neque erat facile nostris uno tempore propugnare et munire. Caesar, cum suos ex
omnibus partibus vulnerari videret, recipere se iussit et loco excedere. Erat
per declive receptus. Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros
patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo
tempore glorians apud suos Pompeius dixisse: non recusare se, quin nullius usus
imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese
recepissent inde, quo temere essent progressae.
|