[46]
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri
et adversas locari, intra has mediocri latitudine
fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime
impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxit, ut
praesidio nostris se recipientibus essent. His rebus
comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque
audacius nostros premere et instare coeperunt
cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod
cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur,
maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei
legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri
iussit. Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu
praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad
recipiendum crates deiectae longuriique obiecti et institutae fossae magno
impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento
discedere, compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se
receperunt pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones
perfecerunt.
|