[47] Erat nova et inusitata belli ratio cum tot
castellorum numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis
genere, tum etiam reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt,
perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua
offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque
praestarent; causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento
hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum
numero continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; cotidie enim magnus
undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus
flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem
consumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec
singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se
superiore anno in Hispania perpessos labore et
patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam
perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores
discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant;
pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.
|