[49] Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes
inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque
voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex
arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex
perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse; uti
autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex
multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa
inopia affectos. Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant,
Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca
montuosa et aspera, angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat
terramque aggesserat, ut aquam contineret. Itaque illi necessario loca sequi
demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad
cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius
et celeriter aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine
summaque aquae copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum
abundabat; quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate
frumentorum proponi videbant.
|