[51]
Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris praefecerat Caesar,
auxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius adventu facile sunt repulsi
Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt,
primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes
nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. At plerique existimant, si
acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium
reprehendendum non videtur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris:
alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere
debet. Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus
neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet
casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res
ad receptum difficultatem afferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo
constiterant; si per declive sese reciperent, nostros ex superiore insequentes
loco verebantur; neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim
conficiendi negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore
capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro
castello, ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque
eum communivit omnesque ibi copias continuit.
|