[53] Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium,
tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duorum milium numero
ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo
fuit numero Valerius Flaccus, L. filius, eius, qui praetor Asiam obtinuerat);
signaque sunt militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis
desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino militum, quin vulneraretur, quattuorque
ex una cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique
testimonium afferre vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum
coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis
inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re
publica, donatum milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum
se traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte conservatum
esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis
militaribusque donis amplissime donavit
|