[6] Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius
eadem illa, quae per Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem constantiamque
collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas X; praeterea
cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis
posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur. Statim de reliquis rebus ad
senatum refertur: tota Italia delectus habeatur; Faustus Sulla propere in
Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio detur. Refertur etiam de
rege Iuba, ut socius sit atque amicus; Marcellus vero passurum se in praesentia
negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus
senatusconsulta perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur duae consulares,
reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio Gallia; Philippus et
Cotta privato consilio praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur. In reliquas
provincias praetores mittuntur. Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat,
ut de eorum imperio ad populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant.
Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur,
lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra
omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur, arma
imperantur; pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur: omnia divina
humanaque iura permiscentur.
|