[7] Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium
temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum
Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. Novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia
intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis
esset restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate
tamen intercessionem liberam reliquisse. Pompeium, qui amissa restituisse
videatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse. Quotienscumque sit
decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet (qua
voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus), factum in
perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi templis locisque
editioribus occupatis: atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini
atque Gracchorum casibus docet; quarum rerum illo tempore nihil factum, ne
cogitatum quidem. nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla
secessio facta. Hortatur, cuius imperatoris ductu VIIII annis rem publicam
felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam
Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis
defendant. Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio
tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris
sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
|