[9] Quae res etsi nihil ad levandas iniurias
pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet,
ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint,
ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas
controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint. Sibi semper
primam rei publicae fuisse dignitatem vitaque potiorem. Doluisse se, quod
populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur,
ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem
haberi proximis comitiis populus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei
publicae causa aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes
ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse. Tota Italia delectus
haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint
abductae, civitatem esse in armis. Quonam haec omnia nisi ad suam perniciem
pertinere? Sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei
publicae causa. Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus
dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur,
libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut
ipse propius accedat aut se patiatur accedere: fore uti per colloquia omnes
controversiae componantur.
|