[15] Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum
percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis
animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo,
quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum
legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur. Milites imperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum
his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus
Spinther X cohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido
cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur. Relictus in
itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum
confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae res in
Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus quas
potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem
Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuerat, excipit;
quibus coactis XII efficit. Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis
itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius
per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab
regionibus coegerat.
|