[18] Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses,
quod oppidum a Corfinio VII milium intervallo abest, cupere ea facere, quae
vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum
VII cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII
cohortibus V. Sulmonenses simul atque signa nostra viderunt, portas aperuerunt
universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius
et Attius de muro se deiecerunt. Attius
ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum
cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat,
revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit
Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus
munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare
reliquasque copias exspectare instituit. Eo triduo
legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII equitesque
ab rege Norico circiter CCC. Quorum adventu altera castra ad
alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
Cuius operis maxima parte effecta eodem fere tempore missi a Pompeio
revertuntur.
|