[21] Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni
interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra
traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis
commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus
intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia
oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit,
portas murosque adservari iubet. Ipse eis operibus, quae facere instituerat,
milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum
consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque
omnem munitionem expleant; tribunos militum et praefectos circummittit atque
hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum
occultos exitus adservent. Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam
omnium fuit, qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summae rerum exspectatio, ut
alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus,
quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus
exciperent.
|