[23] Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos,
tribunos militum equitesque Romanos ad se produci
iubet. Erant quinquaginta; ordinis senatorii L. Domitius, P. Lentulus
Spinther, L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius;
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus
equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos
omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos
loquitur, [queritur] quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in
eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|, quod advexerat
Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris
Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia
fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio
in stipendium. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die
castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus,
et per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
|