[26] Contra haec Pompeius naves magnas
onerarias, quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque
multis tormentis et omni genere telorum completas ad
opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret. Sic
cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur. Atque
haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non
existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum
mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus
eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque Scriboni
Libonis, mittit ad eum colloquii causa; mandat, ut Libonem de concilianda pace
hortetur; imprimis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur, postulat; magnopere sese
confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore, ut aequis
condicionibus ab armis discedatur. Cuius rei magnam partem laudis
atque existimationis ad Libonem perventuram, si illo auctore atque agente ab
armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium
proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine illis non posse
agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando
dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
|