[27] Prope dimidia parte operis a Caesare
effecta diebusque in ea re consumptis VIIII naves a consulibus Dyrrachio
remissae, quae priorem partem exercitus eo deportaverant, Brundisium
revertuntur. Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio
Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et,
quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum
irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas
viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit. Haec levibus
cratibus terraque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad
portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit. His
paratis rebus milites silentio naves conscendere iubet, expeditos autem ex
evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit. Hos
certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves conscendissent, atque
eis expedito loco actuaria navigia relinquit.
|