[30] Itaque in praesentia Pompei sequendi
rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit: duumviris municipiorum
omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in
Sardiniam cum legione una Valerium legatum, in Siciliam Curionem pro praetore
cum legionibus duabus; eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam
traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato;
Africam sorte Tubero obtinere debebat. Caralitani, simul ad se Valerium mitti
audierunt, nondum profecto ex Italia sua sponte Cottam ex oppido eiciunt. Ille
perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in
Africam profugit. Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas
civitatibus imperabat. Haec magno studio agebat. In Lucanis Brutiisque per
legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitum peditumque certum
numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus paene perfectis adventu
Curionis cognito queritur in contione sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio,
qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se
reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata
confirmavisset. Haec in contione questus ex provincia fugit.
|