[32] His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore
intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem
proficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat.
Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse, sed exspectato legitimo
tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus
civibus pateret. Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis,
Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies
extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio ; qui si
improbasset, cur ferri passus esset? Si probasset, cur se uti populi beneficio
prohibuisset? Patientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro
postulavisset; in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.
Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se
recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque
dimittere. Iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et
insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas,
expetita colloquia et denegata commemorat. Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem
publicam suscipiant atque una secum administrent. Sin timore defugiant, illis
se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum. Legatos ad
Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu
Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem
attribui timoremque eorum, qui mitterent significari. Tenuis atque infirmi haec
animi videri. Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate
velle superare.
|