Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Scauro

IntraText CT - Text

  • Paragraphi 1a-1s (fragmenta)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Paragraphi 1a-1s (fragmenta)

1a. Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, nominis dignitatem.

1c. subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.

1d. reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.

1e. ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus; vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.

1f. non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae, quo contendissem, labore et constantia pervenire.

1g. et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate.

1h. Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum . . . prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam.

1i. si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare.

1k. si me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem, quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.

1m. bona quam quod habebat veniret. agedum ego defendi Scaurum, Triari; defende tu matrem.

1n. te metuere ne non solvendo fuisse, bona denique reus ne retinere volvis se quae proscripta essent, nisi.

1o. Cum dare nollet Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus.

1p. redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur.

1q. sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est.

1r. <illa> audivimus, hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

1s. ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius potuit imitari . . .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License