| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Scauro IntraText CT - Text |
|
|
|
Paragraphus 37quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |