|
45a.
Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus
nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia
se a societate Punicorum bellorum Utica teste defendit. Hispania ulterior
Scipionum interitu.
45b.
copiis inops, gente fallax.
45c.
inventi sunt qui etiam fratres populi Romani vocarentur.
45d.
hoc nomine audito quod per omnis gentis pervagatum est.
45f.
nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q.
Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat, eas sibi
inimicitias non susceptas sed relictas.
45g.
quae, malum, est ista ratio?
45h.
quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?
45k. praesertim
cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut
cupiditatis.
45i.
ego porro, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi.
45m.
domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens
in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum
pluris quam te et fortunas tuas aestimasti.
45n.
haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M.
Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria,
sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus
condonetur?
|