| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Scauro IntraText CT - Text |
|
|
|
Paragraphi 45a-45n (fragmenta)45a. Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Utica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum interitu. 45b. copiis inops, gente fallax. 45c. inventi sunt qui etiam fratres populi Romani vocarentur. 45d. hoc nomine audito quod per omnis gentis pervagatum est. 45f. nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat, eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas. 45g. quae, malum, est ista ratio? 45h. quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit? 45k. praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis. 45i. ego porro, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi. 45m. domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et fortunas tuas aestimasti. 45n. haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |