Praef. Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana
mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur
deprecationem habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios
rerum gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius
scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae
confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum
videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent scire possint quam invitus
susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque arrogantiae
crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. Constat enim inter
omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia
commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum
scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non
praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam
reliquorum est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam,
quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum facultas
atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia suorum consiliorum
explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano
bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt
nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt,
aliter, quae pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes
excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen
arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare
comparari. Vale.
|