1. Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate
nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a
tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli
consilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis causa
adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla multitudine in unum
locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem
tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum
exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati
sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in
libertatem.
2. Quae
ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis
praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido
Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus Aeduorum
collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI, quae proxima
fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in
copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida
haberent, unius legionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararent
coniurationesque facerent.
3. Repentino
adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut
sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere
in oppida possent. Namque etiam illud vulgare incursionis hostium signum, quod
incendiis aedificiorum intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum,
ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut
hostes incendius terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui
primum adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut
privatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant. Frustra: nam
Caesar magni sitineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium
de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles
amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali
condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum
patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides
atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
4.
Caesar
militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus itineribus
difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in labore,
ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae nomine condonanda
pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte.
Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra
Carnutes, quos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non
amplius decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis
ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei frumentariae causa
superiore commentario demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad
persequendos Carnutes proficiscitur.
5.
Cum fama
exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis
vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad
necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida
dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas
tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit
atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis
tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit. Equites
tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse
dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda potiti nostri
revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis
difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere
auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi
magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.
|