11.
Caesar,
cum animadverteret hostem complures dies castris palude et loci natura munitis
se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa nec locum
munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit,
ut quam celerrime posset legionem XIlI, quae cum T. Sextio legato in
Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis
itineribus ad se veniret; ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum
reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio
pabulationibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.
12.
Quod cum
cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque
accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus
cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis insidias disponunt eodemque
equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, deinde circumventos
aggrederentur. Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris
obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animad vertissent ac numero
superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt
circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli
se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; qui cum
vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorurn neque aetatis
excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se
voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et
praefecto Remorum interfecto, nostrique detrimento admonentur diligentius
exploratis locis stationes disponere ac mode ratius cedentem insequi hostem.
13.
Non
intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae
ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione Germani, quos propterea
Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum
constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis
pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui
aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius
subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt
saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut
nonnulli pudore coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae
sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus
insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.
14.
Compluribus
diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et Gaium Trebonium
legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu
dimittunt eos quos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant,
unaque reliqua impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen
(magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit),
oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani
persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset. At Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis
ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo
loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent. Ita, cum palude
impedita a castris castra dividi videret, quae trans eundi difficultas
celeritatem insequendi tardare posset, adque id iugum quod trans paludem paene
ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum
adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam
planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur.
Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit
unde tormento missa tela in llostium cuneos conici possent.
15. Barbari
confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte Romani subire collem
conarentur, paulatim copias distributas dimittere non possent, ne dispersi
perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum pertinacia cogruta Caesar XX
cohortibus instructis castrisque eo loco metatis muniri iubet castra. Absolutis
operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in
statione disponit. Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque
pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium
sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant (namque in acie sedere Gallos
consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus
stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se
traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno
tempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu texit Romanorum. Quod
ubi accidit, barbari vehementissimo cursu refugerunt.
|