16.
Caesar,
etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis oppositis, tamen id
consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones promovet, turmas mittit
ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis
atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. Equites cum
intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius intraverant,
vix suorum ipsi priores partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam
facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia
non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. Inde cum
saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in
pabulationibus inferebant.
17. Quod
cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar Correum, Bellovacorum
ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni numero
mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in locum propter copiam
frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo cognito consilio legiones
plures quam solebat educit equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere
praesidio consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse
cum legionibus quam potest maxime appropinquat.
18. Hostes
in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam non amplius
patentem in omnes partes passibus mille, silvis undique aut impeditissimo
flumine munitum, velut indagine hunc insidiis circumdederunt. Explorato hostium
consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus
legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. Quorum
adventu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum
cum paucis se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostri
constanter incursum sustinent insidiatorum neque plures in unum locum
conveniunt; quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem
accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.
19. Cum
dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri
suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis. Fit magna
contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim
ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere
equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante
legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui
sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum
ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt propius interim
legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur,
imperatorem instructis copiis adesse. Qua re cognita praesidio cohortium
confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae
gloriam communicasse cum legionibus viderentur; hostes concidunt animis atque
itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus
locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen perculsique
maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim
flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur), eum
interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut
invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando
compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.
20. Tali
modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta
calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae
non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi
flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur. At
Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis
receptis, qui silvarum benefieio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita
calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis pcditibus, cum
adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato
conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
|