21. Hoc
omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad
id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos
petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre
integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset
illaturus. Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum
peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in
tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus,
auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum
tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
22. Haec
orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos
ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus
in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse
perductos. Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis
delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente
senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et
gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi
contraxissent.
23.
Nocte
insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt
reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum; obsides
dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam fidei
suam committere salutem. Nam superiore
anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium
comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere,
infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non
arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium
Volusenum Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret
interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum in
colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset,
centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi
conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit.
Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit
utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant
adfectum; Gallorum, quod insidius cognitis plura quam videbant extimescebant.
Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani
venire.
24. Bellicosissimis
gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum
pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris
diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere
constituit. M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C.
Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod
ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum,
qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.
Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis,
in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile
incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis
acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse
ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum
ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae
dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore,
ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum
propter tantas calamitates haberet in civitatem.
25. Cum
in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisisset atque
omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno numero hominum interfecto
aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit, quorum civitas
propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate
non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta
faciebat.
|