26. Interim
Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines
Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia
manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum
Lemonum contendit. Quo cum adventaret atque ex captivis certius cognosceret
multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni
oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet, castra posuit
loco munito. Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad
legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures dies in
oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam partem munitionum
convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.
27. Eodem
tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus
firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in Pictonibus gerantur.
Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At Dumnacus
adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et
Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere oppidanos, repente ex
eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine
Ligeri, quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset.
Fabius, etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio
coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum
credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros. Itaque cum
copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen
imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem
se reciperet castra. Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum,
invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere
adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se
recipiunt in castra.
28. Insequenti
nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen
morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis ut res gereretur, Quintus
Atius Varus, praefectus equitum, singularis et animi et prudentiae vir, suos
hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim idoneis locis disponit,
parte equitum proelium committit. Confligit audacius equitatus hostium
succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis
contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine. Namque nostri
contemptis pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et
pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra
pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum accessurum credentes, ut
pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti occasionem videbantur.
29. Cum
aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis
esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in
conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac
perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore
discursuque passim fugae se mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum
resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique
clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequendum
dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt. Itaque amplius
milibus XII aut armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant interfectis
omnis multitudo capitur impedimentorum.
30. Qua
ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia,
collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus
omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et commeatus
Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis
provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem
superiore commentario prima defectione Galliae facere in provinciam voluisse
impetum cognitum est, Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos
persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae magna infamia
perditorum hominum latrociniis caperetur.
|