1.
Deinde quae habenda sunt, quo maiora eo meliora et optabiliora sunt. Si
iustitia bonum est, nemo dicet meliorem futuram si quid detractum ex ea fuerit;
si fortitudo bonum est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui.
2.
Ergo et ira quo maior hoc melior; quis enim ullius boni accessionem
recusaverit? Atqui augeri illam inutile
est; ergo et esse; non est bonum quod incremento malum fit.
3. 'Utilis' inquit 'ira
est, quia pugnaciores facit.' Isto modo et ebrietas; facit enim protervos et
audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii; isto modo dic et
phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia saepe validiores furor
reddit.
4. Quid? non
aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam
inertissimos excitavit in proelium? Sed ira ebrietas metus aliaque eiusmodi
foeda et caduca inritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis
eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paulum adlevant.
5. Nemo irascendo fit
fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset; ita non in adiutorium virtutis
venit, sed in vicem. Quid quod si bonum esset ira, perfectissimum quemque
sequeretur? Atqui iracundissimi infantes senesque et aegri sunt, et invalidum
omne natura querulum est.
1. 'Non potest'
inquit 'fieri' Theophrastus 'ut non vir bonus irascatur malis.' Isto modo quo
melior quisque, hoc iracundior erit: vide ne contra placidior solutusque
adfectibus et cui nemo odio sit.
2. Peccantis vero quid
habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta conpellat? Non est autem
prudentis errantis odisse; alioqui ipse sibi odio erit. Cogitet quam multa
contra bonum morem faciat, quam multa ex iis quae egit veniam desiderent: iam
irascetur etiam sibi. Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de
aliena causa sententiam fert.
3.
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit
respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium animum
praestare peccantibus et illos non persequi sed revocare! Errantem per agros
ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.
1.
Corrigendus est itaque qui peccat et admonitione et vi, et molliter et aspere,
meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira;
quis enim cui medetur irascitur? At corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut
spei bonae capax est: tollantur e coetu mortalium facturi peiora quae
contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.
2. Quid
enim est cur oderim eum cui tum maxime prosum cum illum sibi eripio? Num quis
membra sua tunc odit cum abscidit? Non est illa ira, sed misera curatio.
Rabidos effligimus canes et trucem atque inmansuetum bovem occidimus et
morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus; portentosos fetus extinguimus,
liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus; nec ira sed ratio
est a sanis inutilia secernere.
3.
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena
proficiat, si iudicio lata est. Inde
est quod Socrates servo ait 'caederem te, nisi irascerer'. Admonitionem servi
in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit. Cuius erit tandem
temperatus adfectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere?
|