1. Ergo
ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est; nam
cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem. 'Quid
ergo? non irascar latroni? Quid ergo? non irascar venefico?' Non; neque enim
mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne poenae genus remedi loco admoveo.
2.
'Tu adhuc in prima parte versaris errorum, nec graviter laberis sed frequenter:
obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius
iam processisti quam ut possis verbis sanari: ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias
inurendum est: in exilium et loca ignota mitteris. In te duriora remedia iam
solida nequitia desiderat: et vincula publica et carcer adhibebitur.
3. Tibi insanabilis
animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo
defuturae sunt, inpelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa
peccare; perbibisti nequitiam et ita visceribus inmiscuisti ut nisi cum ipsis
exire non possit; olim miser mori quaeris: bene de te merebimur, auferemus tibi
istam qua vexas vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id
quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.' Quare irascar cui cum
maxime prosum? interim optimum misericordiae genus est occidere.
4. Si intrassem
valetudinarium exercitus [et sciens] aut domus divitis, non idem imperassem
omnibus per diversa aegrotantibus: varia in tot animis vitia video et civitati
curandae adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet
verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.
5. Itaque et, si
perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est,
procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia
verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et <lege> agi iubebo
non iratus sed severus; et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum
parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio
proditorem hostemve publicum inponam, sine ira eo vultu animoque ero quo
serpentes et animalia venenata percutio.
6. 'Iracundia opus est
ad puniendum.' Quid? tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non
vidit, quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est animus, quae non
irascitur sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci
convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est
indignius quam florere quosdam et eos indulgentia fortunae abuti quibus nulla
potest satis mala inveniri fortuna? Sed tam commoda illorum sine invidia
videbit quam scelera sine ira; bonus iudex damnat inprobanda, non odit.
7.
'Quid ergo? non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur
animus eius eritque solito commotior?' Fateor: sentiet levem quendam tenuemque
motum; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam cum vulnus sanatum
est, cicatrix manet. Sentiet itaque
suspiciones quasdam et umbras adfectuum, ipsis quidem carebit.
1. Aristoteles ait
adfectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret,
si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio: haec
arma quae Aristoteles virtuti dat ipsa per se pugnant, non expectant manum, et
habent, non habentur.
2. Nil aliis
instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit telum, firmum perpetuum
obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset. Non ad providendum
tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio; etenim quid est
stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta,
fidelem ab infida, sanam ab aegra?
3. Quid
quod <ad> actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur
necessaria, multo per se ratio fortior est? Nam cum iudicavit aliquid
faciendum, in eo perseverat; nihil enim melius inventura est se ipsa quo
mutetur; ideo stat semel constitutis.
4. Iram
saepe misericordia retro egit; habet enim non solidum robur sed vanum tumorem
violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et
fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt:
5.
incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud
quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est,
iam [ira] fracta lenisque est. Adfectus cito cadit, aequalis est ratio.
6. Ceterum etiam ubi
perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum
triumve sanguinem occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt: sic serpentium
venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt cum illos frequens
morsus exhausit.
7. Ergo non paria
patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit plus patitur, quia
recentiori obiectus est. Et in totum inaequalis est: modo ultra quam oportet
excurrit, modo citerius debito resistit; sibi enim indulget et ex libidine
iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae
invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
1.
Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut
excutiendae veritati spatium habeat: ira festinat. Ratio id iudicare vult quod
aequum est: ira id aequum videri vult quod iudicavit.
2. Ratio
nil praeter ipsum de quo agitur spectat: ira vanis et extra causam
obversantibus commovetur. Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior,
cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant; saepe
infesta patrono reum damnat; etiam si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur
errorem; coargui non vult, et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur
quam paenitentia.
3. Cn. Piso
fuit memoria nostra vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro
constantia rigor. Is cum iratus duci iussisset eum qui ex commeatu sine
commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus
aliquid ad conquirendum non dedit. Damnatus
extra vallum productus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille
commilito qui occisus videbatur.
4. Tunc centurio
supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem
reducit redditurus Pisoni innocentiam; nam militi fortuna reddiderat. Ingenti
concursu deducuntur complexi alter alterum cum magno gaudio castrorum
commilitones. Conscendit tribunal
furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui
non perierat.
5. Quid hoc indignius?
quia unus innocens apparuerat, duo peribant. Piso adiecit et tertium; nam ipsum
centurionem qui damnatum reduxerat duci iussit. Constituti sunt in eodem
illo loco perituri tres ob unius innocentiam.
6. O quam
sollers est iracundia ad fingendas causas furoris! 'Te' inquit 'duci
iubeo, quia damnatus es; te, quia causa damnationis commilitoni fuisti; te,
quia iussus occidere imperatori non paruisti.' Excogitavit quemadmodum tria
crimina faceret, quia nullum invenerat.
|