1. Habet,
inquam, iracundia hoc mali: non vult regi. Irascitur veritati ipsi, si contra
voluntatem suam apparuit; cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione
quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
2. Hoc
non facit ratio; sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus
tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit,
tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat: hoc
non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius
tum maxime placidus esse debet et in statu vultus cum magna pronuntiat.
3. 'Quid
opus est' inquit Hieronymus 'cum velis caedere aliquem, tua prius labra
mordere?' Quid si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces
lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur
aliena?
4. Quid
opus est mensam evertere? quid pocula adfligere? quid se in columnas inpingere?
quid capillos avellere, femur pectusque percutere? Quantam iram putas,
quae, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se revertitur? Tenentur itaque a proximis et rogantur ut
sibi ipsi placentur.
5. Quorum nil facit
quisquis vacuus ira meritam cuique poenam iniungit. Dimittit saepe eum cuius
peccatum deprendit: si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit
non ex alto venire nequitiam sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit
inpunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus;
6. nonnumquam magna
scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa
sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas; idem delictum in
duobus non eodem malo adficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter
curavit ut nocens esset.
7. Hoc semper in omni
animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi ut emendet malos, alteram ut
tollat; in utroque non praeterita sed futura intuebitur (nam, ut Plato ait,
nemo prudens punit quia peccatum est, sed ne peccetur; revocari enim praeterita
non possunt, futura prohibentur) et quos volet nequitiae male cedentis exempla
fieri palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo
deterreant.
8. Haec cui expendenda
aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem
summa diligentia tractandam, potestatem vitae necisque: male irato ferrum
committitur.
1. Ne
illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non
est enim illa magnitudo: tumor est; nec corporibus copia vitiosi umoris
intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.
2. Omnes
quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas altum quiddam et sublime
spirare se credunt; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae
sine fundamentis crevere. Non habet ira cui insistat; non ex firmo
mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est, tantumque abest a magnitudine
animi quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate
tristitia, a severitate crudelitas.
3.
Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil
amplum decorumque molitur; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi,
inbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora
quae ad tactus levissimos gemunt. Ita
ira muliebre maxime ac puerile vitium est. 'At incidit et in viros.' Nam
viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.
4.
'Quid ergo? non aliquae voces ab iratis emittuntur quae magno emissae videantur
animo?' <Immo> veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et
abominanda 'oderint, dum metuant'. Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum
sibi peius optaverit ut odio esset an ut timori. 'Oderint.' Occurrit illi
futurum ut execrentur insidientur opprimant: quid adiecit? Di illi male
faciant, adeo repperit dignum odio remedium. 'Oderint' -- quid? 'dum pareant'?
Non. 'dum probent'? Non. Quid ergo? 'dum timeant'. Sic ne amari quidem vellem.
5.
Magno hoc dictum spiritu putas? Falleris; nec enim magnitudo ista est sed
immanitas. Non est quod credas
irascentium verbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens
pavidissima.
6. Nec est quod
existimes verum esse quod apud disertissimum virum <T.> Livium dicitur: 'vir
ingenii magni magis quam boni.' Non potest istud separari: aut et bonum erit
aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus
solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
7. Terribilia enim esse
et tumultuosa et exitiosa possunt: magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque
bonitas est, non habebunt.
8. Ceterum sermone,
conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem; eloquentur aliquid quod
tu magni <animi> putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo quod
obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque
comessatio sua fulminibus terreretur (prorsus parum certis), ad pugnam vocavit
Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum:
e m' anaeir ego se.
9.
Quanta dementia fuit! Putavit aut sibi noceri ne ab Iove quidem posse aut se
nocere etiam Iovi posse. Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas
coniuratorum mentes addidisse; ultimae enim patientiae visum est eum ferre qui
Iovem non ferret.
1.
Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque
despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum
animum ira producere, videatur et luxuria -- ebore sustineri vult, purpura
vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare,
nemora suspendere;
2. videatur et avaritia
magni animi -- acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros
colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules
sortiebantur;
3. videatur et libido
magni animi -- transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti
venit morte contempta; videatur et ambitio magni animi -- non est contenta
honoribus annuis; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem
orbem titulos disponere.
4. Omnia ista, non
refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera depressa;
sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul
placidum.
|