I.
1. Primus
liber, Novate, benigniorem habuit materiam; facilis enim in proclivi vitiorum
decursus est. Nunc ad exiliora veniendum est; quaerimus enim ira utrum iudicio
an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque
quae intra nos <non> insciis nobis oriuntur.
2. Debet
autem in haec se demittere disputatio ut ad illa quoque altiora possit
exsurgere; nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta
totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec ex
quibus omnis in faciem aspectumque decor est; post haec omnia, qui maxime
oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.
3. Iram
quin species oblata iniuriae moveat non est dubium; sed utrum speciem ipsam
statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur
quaerimus.
4. Nobis
placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere
acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec
laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus qui sine voluntate
nostra concitatur. Ille
simplex est, hic compositus et plura continens: intellexit aliquid, indignatus
est, damnavit, ulciscitur: haec non possunt fieri, nisi animus eis quibus
tangebatur adsensus est.
1.
'Quorsus' inquis 'haec quaestio pertinet?' Ut sciamus quid sit ira; nam si
invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus qui non
voluntate nostra fiunt invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida
adspersis, ad quosdam tactus aspernatio; ad peiores nuntios surriguntur pili et
rubor ad inproba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis:
quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quominus fiant ratio
persuadet.
2. Ira
praeceptis fugatur; est enim voluntarium animi vitium, non ex his quae
condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis
accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est qui nos post
opinionem iniuriae movet.
3. Hic
subit etiam inter ludicra scaenae spectacula et lectiones rerum vetustarum. Saepe
Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci. Quis non
contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non
puerile auso facinus infestus est?
4. Cantus nos
nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus; movet
mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis aspectus;
5. inde est quod
adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad
aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est quae ad
conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor qui
Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia
ista motus sunt animorum moveri nolentium, nec adfectus sed principia
proludentia adfectibus.
6. Sic enim militaris
viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit
crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma
misisse.
1.
Nihil ex his quae animum fortuito inpellunt adfectus vocari debet: ista, ut ita
dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum
species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.
2. Nam si
quis pallorem et lacrimas procidentis et inritationem umoris obsceni altumve
suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus
animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
3. Itaque
et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato
ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magno imperatori antequam inter
se acies arietarent cor exiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum
componitur summa riguerunt.
4. Ira
non moveri tantum debet sed excurrere; est enim impetus; numquam autem impetus
sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur
animo nesciente. Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua
causa statim resedit: hanc iram non voco, motum animi rationi parentem: illa
est ira quae rationem transsilit, quae secum rapit.
5. Ergo
prima illa agitatio animi quam species iniuriae incussit non magis ira est quam
ipsa iniuriae species; ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum
accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et
iudicio pergentis. Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum;
vide ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caveri.
|