1. Et
ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus
motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio; alter
cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari cum laesus sim, aut
oporteat hunc poenas dare cum scelus fecerit; tertius motus est iam inpotens,
qui non si oportet ulcisci vult sed utique, qui rationem evicit.
2. Primum
illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae
diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad
intentationem subitam digitorum comprimantur: ista non potest ratio vincere,
consuetudo fortasse et adsidua observatio extenuat. Alter ille motus,
qui iudicio nascitur, iudicio tollitur.
1.
Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano
gaudent, an irascantur cum eos occidunt a quibus nec acceperunt iniuriam nec
accepisse ipsos existimant: qualis fuit Apollodorus aut Phalaris.
2. Haec
non est ira, feritas est; non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est
dum noceat vel accipere, nec illi verbera lacerationesque in ultionem petuntur
sed in voluptatem.
3. Quid
ergo? Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et
satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo,
novissime in crudelitatem transit; rident itaque gaudentque et voluptate multa
perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
4.
Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam vidisset, 'o
formosum spectaculum!' Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen
aliquod lacumque conplesset! Quid
mirum si hoc maxime spectaculo caperis, innatus sanguini et ab infante caedibus
admotus? Sequetur te fortuna crudelitati tuae per viginti annos secunda
dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum; videbis istud et circa
Trasumennum et circa Cannas et novissime circa Carthaginem tuam.
5. Volesus nuper, sub
divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset,
incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam
conspiciendumque fecisset, graece proclamavit 'o rem regiam!' Quid hic rex
fecisset? Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.
1. 'Virtus' inquit
'ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet.' Quid si dicat
virtutem et humilem et magnam esse debere? Atqui hoc dicit qui illam extolli vult
et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob
alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
2. Nec umquam committet
virtus ut vitia dum compescit imitetur; iram ipsam castigandam habet, quae
nihilo melior est, saepe etiam peior iis delictis quibus irascitur. Gaudere
laetarique proprium et naturale virtutis est: irasci non est ex dignitate eius,
non magis quam maerere; atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis
ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.
3. Et si sapientis est
peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur: sequitur ut non
tantum iratus sit sapiens sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec
frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est quare non ex toto
illum hoc adfectu liberemus?
4.
Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est; nam aut
iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut
iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
|