1. Ut
de ceteris dubium sit, nulli certe adfectui peior est vultus, quem in prioribus
libris descripsimus: asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine
fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et
similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exilientibus, nunc
in uno obtutu defixis et haerentibus;
2. adice
dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam
est apris tela sua adtritu acuentibus; adice articulorum crepitum cum se ipsae
manus frangunt et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius
gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia
labra interdumque compressa et dirum quiddam exsibilantia.
3.
Ferarum mehercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum,
minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt,
quam hominis ira flagrantis. Age, si exaudire voces ac minas vacet,
qualia excarnificati animi verba sunt!
4.
Nonne revocare se quisque ab ira volet, cum intellexerit illam a suo primum
malo incipere? Non vis ergo admoneam eos qui iram <in> summa potentia
exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis
ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit
irae suae captivus?
5.
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia
animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus
et in alia sanis inrepere? adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam
dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic <maxime> obnoxius.
1.
'Quorsus' inquis 'hoc pertinet?' Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes
quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum
adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis
cura (promiscue enim inbecilla robustaque invadit), ita ab ira tam inquietis
moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac
periculosior est quo plus in illis mutat.
2. Sed
cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae
mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab
illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad
sanitatem reducamus.
3. Ne
irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et
illam bene aestimaverimus. Accusanda
est apud nos, damnanda; perscrutanda eius mala et in medium protrahenda sunt;
ut qualis sit appareat, comparanda cum pessimis est.
4. Avaritia adquirit et
contrahit, quo aliquis melior utatur: ira inpendit, paucis gratuita est.
Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem! Quanto plus
irascendo quam id erat propter quod irascebatur amisit! Ira patri luctum,
marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
5. Peior est quam
luxuria, quoniam illa sua voluptate fruitur, haec alieno dolore. Vincit
malignitatem et invidiam; illae enim infelicem fieri volunt, haec facere; illae
fortuitis malis delectantur, haec non potest expectare fortunam: nocere ei quem
odit, non noceri vult.
6. Nihil est
simultatibus gravius: has ira conciliat. Nihil est bello funestius: in hoc
potentium ira prorumpit; ceterum etiam illa plebeia ira et privata inerme et
sine viribus bellum est. Praeterea ira, ut seponamus quae mox secutura sunt,
damna insidias perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum
exigit; naturam hominis eiurat: illa in amorem hortatur, haec in odium; illa
prodesse iubet, haec nocere.
7. Adice quod, cum
indignatio eius a nimio sui suspectu veniat, ut animosa videatur, pusilla est
et angusta; nemo enim non eo a quo se contemptum iudicat minor est. At ille
ingens animus et verus aestimator sui non vindicat iniuriam, quia non sentit.
8. Ut tela a duro
resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum
iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit. Quanto pulchrius
velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque respuere! Ultio doloris confessio est; non est
magnus animus quem incurvat iniuria. Aut potentior te aut inbecillior laesit:
si inbecillior, parce illi, si potentior, tibi.
1. Nullum est
argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere. Pars
superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in
tempestatem inpellitur nec versatur in turbinem; omni tumultu caret: inferiora
fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione
tranquilla conlocatus, omnia infra se premens quibus ira contrahitur, modestus
et venerabilis est et dispositus; quorum nihil invenies in irato.
2. Quis enim traditus
dolori et furens non primam reiecit verecundiam? Quis impetu turbidus et in
aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit? Cui officiorum
numerus aut ordo constitit incitato? Quis linguae temperavit? Quis ullam partem corporis tenuit? Quis se
regere potuit inmissum?
3. Proderit nobis illud
Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas si neque privatim
neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus. Numquam tam feliciter
in multa discurrenti negotia dies transit ut non aut ex homine aut ex re
offensa nascatur quae animum in iras paret.
4. Quemadmodum per
frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi
necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato
et vago multa inpedimenta, multae querellae incidunt: alius spem nostram
fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita
fluxerunt.
5. Nulli fortuna tam
dedita est ut multa temptanti ubique respondeat; sequitur ergo ut is cui contra
quam proposuerat aliqua cesserunt inpatiens hominum rerumque sit, ex levissimis
causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nunc loco, nunc fortunae, nunc
sibi.
6. Itaque ut quietus
possit esse animus, non est iactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu
fatigandus nec magnarum supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare
cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu, at quae alienis
in nos manibus inposita aegre sustinemus, victi in proximo effundimus; etiam
dum stamus sub sarcina, inpares oneri vacillamus.
|