| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero De fato IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Gel. N.A. 7.2.15: Chrysippus aestuans laboransque, quonam <pacto> explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo. Serv. A. 3.376: Fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem. August. C.D. 5.8: Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras. Macr. Sat. 3.16.3 sq.: Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: 'Scipio', inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste paucorum hominum est.' |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |