Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
91. Itaque non deterret sapientem mors,quae propter incertos casus cotidie imminet,propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse,quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat,cum posteritatem ipsam,cuius sensum habiturus non sit,ad se putet pertinere.quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri,non gloriae cupiditate,quam sensurus non sis,sed virtutis,quam necessario gloria,etiamsi tu id non agas,consequatur. Natura vero <si> se sic habet,ut,quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat,sic exitum mors,ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit.in quo quid potest esse mali,cum mors nec ad vivos pertineat nec ad mortuos?
92. alteri nulli sunt,alteros non attinget.quam qui leviorem faciunt,somni simillimam volunt esse: quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere,ut,cum saxaginta confecerit,reliquos dormiat; ne sui quidem id velint,not modo ipse.Endymion vero,si fabulas audire volumus,ut nescio quando in Latmo obdormivit,qui est mons Cariae,nondum,opinor,est experrectus.num igitur eum curare censes,cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit quidem? habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis: et dubitas quin sansus in morte nullus sit, cum in eius simulacro videas esse nullum sensum?