Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Tusculanae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXIV

105. Sed plena errorum sunt omnia. trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret: 'Vidi, videre quod me passa aegerrume, Hectorem curru quadriiugo raptarier.' quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius et aliquando sapiens Achilles: 'Immo enimvero corpus Priamo reddidi, Hectora abstuli.' non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat Hectoris.

106. ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat: 'Mater, te appello, tu, quae curam somno suspensam levas, Neque te mei miseret, surge et sepeli natum --!' haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare. 'prius quam ferae volucresque --' metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit. 'Neu reliquias semesas sireis denudatis ossibus Per terram sanie delibutas foede divexarier --' non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur. exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine gravi sensu; illa inania: 'Ipse summis saxis fixus asperis, evisceratus, Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro --'

107. non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt quam ille 'latere pendens', cui se hic cruciatum censet optare. quae essent dura, si sentiret, <sunt> nulla sine sensu. illud vero perquam inane: 'Neque sepulcrum, quo recipiat, habeat, portum corporis, Ubi remissa humana vita corpus requiescat malis.' vides, quanto haec in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL