Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Tusculanae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX

44. Haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat:

'Pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus.
Namque regnum suppetebat mihi, ut scias, quanto e loco,
Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.'

Quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem poeta:

'Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae'

Huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:

'Quid petam praesidi aut exequar quove nunc
Auxilio exili aut fugae freta sim?
Arce et urbe orba sum. Quo accidam? quo applicem?
Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
Fana fiamma deflagrata, tosti alti stant parietes
Deformati atque abiete crispa -'

Scitis quae sequantur, et illa in primis:

'O pater, o patria, o Priami domus,
Saeptum altisono cardine templum!
Vidi ego te adstante ope barbarica
Tectis caelatis laqueatis,
Auro ebore instructam regifice.'

45. . poetam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et necopinata esse graviora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?

'Haec omnia vidi inflammari,
Priamo vi vitam evitari,
Iovis aram sanguine turpari.'

46a. Praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo modo? Conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedychrum, incendamus scutellam dulciculae potionis aliquid videamus et cibi? Haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur? Tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. Revocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL