Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Tusculanae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

7b. Sed defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus. Quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur. Ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic:

8.- Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.
-Non mihi videtur omni animi perturbatione posse sapiens vacare.
-Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.
- Minime vero; nam mihi egregie probata est oratio tua.
- Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
- Prorsus non arbitror.
- Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. Quid enim? metusne conturbet? At earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata igitur aegritudine sublatus est metus. Restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis.
Sic prorsus intellego.

9a. - Utrum igitur mavis? statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
-Quidnam est istuc? non enim intellego.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL